#Matth. 21; Marc. XI; Luc. XIX; Joan. XII#Zach. IX
Mane autem facto ascendebat Jesus Jerosolymam, et discipuli ejus cum eo. Et cum venisset Bethphage, qui erat viculus sacerdotum, et in latere montis Oliveti, misit duos de discipulis in castellum, quod contra eos erat, id est in Jerusalem, ut adducerent ei asinam et pullum ejus, qui erant alligati in bivio, et si quis contradiceret, dicerent Dominum his opus habere. Asina haec dicitur fuisse communis pauperibus, qui propria jumenta non habebant. Cumque quis in ea operatus fuerat pabulum dabat ei, et pullo qui pariter ad opera communia nutriebatur. Nondum enim quisque ascenderat eam, et ob ejus ita commune obsequium, quidam eam dictam subjugalem putant, quasi omnium dominio expositam. Sed Graecum nomen est subjugalis. Asina enim Latine, Graece dicitur subjugalis. Et utrumque nomen ob eamdem causam institutum est. Hoc enim jumentum primum insedit homo, et a sedendo asinum Latinus dixit, et Graecus subjugalem. Hi autem duo missi fuisse creduntur Petrus et Philippus, ad significandum, quia ipsi primum adduxerunt gentes ad Jesum, Petrus Cornelium, et domum ejus, Philippus Samariam. In hoc itinere dum ascenderet Jerusalem, putamus eum esuriisse, et accessisse ad ficum, et cum non invenisset in ea nisi folia, et non fructum, ait: Nunquam amplius ex te exeat fructus; et statim aruit. Quod tantum in signum Synagogae, maledictae et arefactae, perversae scilicet mendacitatis, fecit Jesus. Non enim quaerebat fructus ex ea cum nondum tempus ficuum erat, quod licet apud Matthaeum legatur sequenti die factum; Marcus quoque dicat, alia die cum exiret a Bethania, esuriit, putamus recapitulando dictum esse. Marcus enim narrat hoc factum esse ante ejectionem vendentium de templo, quam constat die Dominico factam. Nec ob aliud tamen, hunc ordinem Marci sequimur, nisi quia post Matthaeum scripsit. Sive autem Matthaeus secunda feria dicat factum, recapitulando, sive Marcus ante ejectionem praeoccupando, quia de facto non est quaestio, de die arbitrio legentis relinquimus. Euntes autem discipuli fecerunt sicut praeceperat eis Jesus. Et ponentes vestimenta sua super pullum, eum desuper sedere fecerunt. Marcus, Lucas et Joannes non dicunt eum sedisse, nisi super pullum. Zacharias quoque propheta dixit: Sedens super pullum asinae. Matthaeus dicit eum sedisse super asinam et pullum. Quod licet brevis esset via, fieri tamen potuit, ut primo insedisset pullo, et forte quia nondum domitus et lascivus erat, descendit, et insedit asinae, quod si super pullum tantum, Matthaeus tamen super utrumque posuit, quia utrumque fieri potuit in mysterio. Quod autem hoc prophetatum fuerat per Zachariam de Jesu, non cognoverunt discipuli, donec glorificatus fuit Jesus.